monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > csg51.136 > sectio 56 > sectio 23 > sectio 9 > sectio 10 > sectio 6 > 79 > bsbClm6224.177 > uwbM.p.th.q.1a.127 > sectio 5 > bnf9389.245 > sectio 12 > 5 > 10 > bnf9389.245 > sectio 3 > sectio 3 > sectio 4 > uwbM.p.th.q.1a.128 > sectio 88 > sectio 12 > sectio 8 > sectio 55 > sectio 59

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 59
Sed et rex Austri, id est, duces Ptolemaei provocati sunt ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis, et non potuerunt resistere Antiochi consiliis fraudulentis; qui simulavit pacem cum sororis filio, et comedit cum eo panem, et postea occupavit Aegyptum. Nostri autem secundum superiorem sensum interpretantur omnia de Antichristo, qui nasciturus est de populo Iudaeorum, et de Babylone venturus, primum superaturus est regem Aegypti, qui est unus de tribus cornibus, de quibus antea iam diximus.